- EUNUCHI
- I.EUNUCHIHaetetici, alias Valesiani, a Valesio Arabe quodam. Omnes sectae suae exsecabant, imo et in obvios quosque eâdem crudelitate saepe saeviebant. Epiphan. boer. ti. Baron. A. C. 249. n. 9. 260. n. 69 etc. Imitati autem in hoc Origenem sunt, qui male intellectis Christi verbis, Matth. c. 19. v. 12. Se ipsum an serro, an pharmaco, castrassetraditur: re dici post a Demetrio Alexandr. ex invidia, et odio in Origenem propalata. Nacolico origenem usum Epiphanius refert. Vide Tertullian. ad Uxor. et Horn. Histor. Eccl.II.EUNUCHIvel nascuntur, vel fiunt: quorum illi proprie Spadones, hi Castrati dicuntur, vide Ibi Glossae vett. Εὐνοῦχος ἀπὸφύσεως, Spado: Εὐνοῦχος ὁ ἐκτομίας, Castratus. Nascuntur vitio ant debilitate parentum; Fiunt arte, casu, insidils, sponte. Arnob. Catull. de Atz, Plin. l. 11. c. 48. Despontanea exsectione Lucian. Siriâ Deâ: Vatro Lege Moenia: Si qui Patriam maiorem parentem exstinguit in eo culpa: quod facit pro sua parte is qui se eunuchat, aut aliqua liberos producit. Quales fuêre. inter Gentiles, Galli Cybeles sacerdotes: inter Christianos Haeretici Eunuchi propterea dicti. Longe alia ratio illorum, de quibus Christus loquitut, Matth. c. 19. v. 12. ubi per Eunuchos qui se ipsos castrarunt propter regnum caelorum, non alii intelligendi veniunt, quam ii, qui ex peculiari dono divinitus concesso a coniugio abstinent, ut Deo liberius inferviant. Saepenumero tamen cogebantur a Principibus Medici facere Eunuchos: adeoque ars ipsa, cuius erat praecipua cura, conservare naturalem corporis statum habitumque, aut laesum reparare, ac redintegrare, in maxim um naturae totius armata est detrimentum, ut queritur Paulus Aegineta. Mos hic a Persis originem habuisse creditur, unde a Spada Persidis vico, ubi primum virilitas excisa est, Spadones nuncupati Srephano videntur. Eos postea aliae quoque gentes, Romani inprimis, imitati sue. Unde Pertron. Satyr. Edit. Bosch. p. 269. et Edit Gonsali de Salas p. 60.Persarum ritu male pubescentibus annisSurripuêre viros.Sicqueve pueti puellae facti sunt, quos in mundo muliebri reponit Phaedr. l. 4. fab. 5.Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,Lavationem argenteam Eunuchos glabrosIlli enim, ut alios usus omittam, virginibus mulieribusque custodes, ac comites additi sunt, quasi possint Εὐνην` ἔχειν καὶ φυλάσσειν lectum custodire, unde etiam iis nomen: quamvis alii παρἁ τὸ εὖνοῦν ἔχειν῾ καὶ ἀπηλλάχθαι τῶν ἀφροδισίων, quod a Venere alleni, optimo mo mentis statu fruerentur, illos dictos volunt. Hinc Impp. Eunuchum sacri cubiculi ministeriis adboesurum, dixêre l. 4. c. de praepos. sacr. Cubiculi L. 12. Castratis enim cubiculatiis etiam Principes utebantur: e quibus Eutropius eminuit, qui eo potentiae ascendit, ut Consulatum quoque impetraret omniaque sub Arcadio Imp. pro lubitu aliquandnt ageret; donec rerum novarum deprehensus, extractus vigore legis a se latae ex ipso templo, capite poenas dedit, A. C. 396. Idem hodieque apud Turcarum Imp. eorvum usus est. Vide supra Carsamattus. Itali, ut Musicae apitores reddantur, Eunuchos faciunt. Sed tam improbam luxuriam iam olim Romni Impp. legibus coercuêre. D. Hadrianus ne Spadones fierent, poenâ legis Corneliae de Sicariis irrogatâ, restipto cavit leg 4. fs. ad leg. corn de Sicar., constantinus viros exsecantes capitaliter puniri voluit, leg. 1. Codicis de Eunuch Iustinianus, talionis lege agere permisit, Novel. 142. quam poenam iam apud Herod. Uraniâ, veluti civilem ac legitimam, Hermotimus in Pannonium, a quo fuerat excisus, statuisse legitur: Namque Pannonium in potestatem suam redactum proprios liberos emaculare: ipsoque dem patti virilitatem eripere coegit. Unde Ovid Amor. l. 2. Eleg. 3. v. 3.Qui primus pueris genitalia membra recidit,Vulnera quae fecit, debuit ipse pati.Nempe ut caedem caede pensaret. Homicidium enim Eunuchismo committi Apostolici Canones sanciunt, Balfamon, et Photii Namocon. tit. 1. c. 3. quam ob causam manifestarios Moecchos, eius conditionis, ut iure occidi potuissent, contumeliâ adficere permittebatur, puta raphanis, et mugilibus forate: item vito spoliare, quo referri potest illud Phaedri fab. XI. l. 3.Eunuchus litigabat cum quodam improbeIntegritatis testes quia de sunt mibi.Id demum est homni turpe, quod meruit, pati.Quod factum, illo per ludibrium de collo suspenso, Plaut, Mil. Glor. Act. v. v. 5.Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adinereUt faciam quasi puero in collo pendeant crepundia etc.Nec feminis parcitum ptimumque illas Eunuchas fecisse legitue Lydorum Rex Andramytes, apud Cael. Rhodig. 1. 20. c. 14. et Alexand. ab Al. Genial. dier. l. 2. Duas autem huius Eunuchismi rationes proponunt Etuditi: Unam νυμφοτομίαν, cum in locis muliebribus protuberante ultra modum νύμφῃ a sectione remedium petitur, Aeginet. l. 6. c. 80. Alteram μαςτοτομίαν. Sic Amazones viriles videbantur, et apud Arnob. ut Atys se viro, sic eius amica mammarum honestate sese privavit: uterque scilicet inguina sibi demessuit. Nam papillae inguen apud Lucil. habes:Inguen ne oxistat papuloe, tamen ne boa noxit.Suet. Tih. c. 44. Nec dum tamen lacte depulsos inguini, ceu papilloe, admoveret. Unde inguina papillarum exstantia habere, ὑπερμαζᾷν, τοὺς μεγάλους μάςτους ἔχειν: velaque et fasciae, quibus extumidae comprimuntur papillae, σπαδονίσματα μαςτῶν, spadonatus mammarum dictae, Rigaltius in Phoedr. fab. supra laudatam. Addam hoc unum, Eunuchos, occursibus olim infames fuisse, quemadmodum Aethiopes, pumilos atque distortos, et huiusinodi generis alios. L. Sen. Sacerdos non integri corporis, quasi mali ominis res, vitanda est. Lege divinâ quoque a com unione sacrorum civiliumque munerum prohibiti sunt. Deuter. c. 23. v. 1. Nec vulner atus teste neque exsectus virilitate, venito in congregatione Iehovoe; tamquam viz. munus aliquod obiturus. Alias enim in congregationem venite, ut sacris ibi interessent, illis licebat Exod. c. 12. v. 18. Levit c. 22. v. 18. Num. c. 9. v. 14. etc. Burmannus in Deut. c. 23. v. 1. Vide quoqueve hîc, ubi de Castratione, Spadonibus, Testibus in voce Thladias. Candacis Aethiopum Reginae Eunuchi historiam habes, Actorum Apostol c. 8. v. 27.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.